I. 8. Caeca dies et oculata dies. xxxii

Plautus item caecam diem et oculatam pro die, qua non numeratur praesens pecunia et qua numeratur. Sic enim leno quidam loquitur in Pseudolo :

Eme die caeca hercle oleum, id vendito oculata die : Jam hercule vel ducentae fieri possunt praesentes minae.

Hoc est eme non praesente pecunia, sed in diem pacta revende pecunia praesente. Vocant et jurisconsulti caecam diem et caeca testimonia, quae scripto perhibentur ab absentibus. Nam caeca sunt non tantum, quae non vident, sed quae non videntur et absunt.

Index Adagiorum