I. 7. Folium Sibyllae. xci

Folium Sibyllae apud Latinos eandem vim obtinet. Juvenalis :

Credite me vobis folium recitare Sibyllae,

id est rem indubitatam. Aristophanes in Pace :

Οὐ μετέχω τούτων· οὐ γὰρ ταῦτ᾿ εἶπε Σίβυλλα,

id est

Haud equidem agnosco neque enim canit ista Sibylla.

Ductum adagium a Cumana Sibylla, cujus oracula cum primis celebrantur. Huic autem mos erat, ut testatur M. Varro, in palmarum foliis oracula scribere. Quod secutus Vergilius in tertio Aeneidos :

Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima

Fata canit foliisque notas et nomina mandat.

Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,

Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit.

Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.

Item in sexto :

Foliis ne tantum carmina manda,

Ne turbata volent rapidis ludibria ventis.

Index Adagiorum