I. 7. Frater viro adsit. xcii

Ἀδελφὸς ἀνδρὶ παρείη, id est Frater viro adsit. De fido auxilio dici solitum, propterea quod in rebus periculosis vix unquam frater solet fratri deesse. Apud Platonem secundo De republica libro Adimantus Glauconis adversus Socratem disputantis parteis excipiens, Nondum, inquit, Socrates, satis hac de re dissertum. Cur ita ? Nempe quia id nondum est dictum, quod maxime dictum oportuit. Tum Socrates : Οὐκοῦν τὸ λεγόμενον ἀδελφὸς ἀνδρὶ παρείη, id est Igitur frater adesto viro, ut habet proverbium, quare tu, si quid hic pratermisit, adjuva. Idem ex Homero sumptum adagium testatur in Protagora, ubi Socrates Prodicum advocans, ut Simonidem ejusdem civitatis hominem a Protagorae calumnia tueatur. Videor equidem, inquit, advocare te, quemadmodum ait Homerus Scamandrum ab Achille obsessum Simoentem advocasse,

Φίλε κασίγνητε, σθένος ἀνέρος ἀμφότεροί περ

Σχῶμεν,

id est

Frater amice, hominis pariter compescere vires,

Ambo hujus studeamus.

Est autem is locus in Iliados Φ. Rursum Iliados Χ similiter Hector jam impar Achilli Deiphobum fratrem invocat, uti ferat suppetias. Pallas enim illi apparuerat Deiphobi specie ac deceptus Hector frustra inclamat :

Δηΐφοβον δ᾿ ἐκάλει λευκάσπιδα μακρὰν ἀΰσας,

id est

Deiphobum fratrem intento clamore vocabat.

A quo cum destitueretur, diem fatalem adesse intellexit. Plutarchus in vita Caesaris refert Cascam Caesare retinente gladium fratris auxilium ad hunc modum implorasse idque verbis Graecis : Ἀδελφέ, βοήθει.

Index Adagiorum