I. 7. Invitis canibus venari. lxv

Invitis canibus venari. Hoc adagio significatum est non sat feliciter succedere, quod a nolentibus extorquetur. Neque eorum officio utendum, qui non ex animo operam suam nobis commodant. Apud Plautum in Sticho Panegyris interminans, ne se suamque sororem invitas viris collocet,

Stultitia est, inquit, pater, venatum ducere invitas canes,

additque sententiam, qua metaphoram explicat,

Hostis est uxor invita quae ad virum nuptum datur.

Index Adagiorum