I. 7. Invitos boves plaustro inducere. lxvi

Simile dictum etiam hodie perseverat vulgo celebratum incommodum esse bubus invitis plaustrum ducere aut invitis equis plaustrum agere. Videtur autem ex Theognide sumptum :

Μή μ᾿ ἀέκοντα βίῃ κεντῶν ὑφ᾿ ἅμαξαν ἔλαυνε,

id est

Invitum ne me scutica stimulisque subactum

Vi studeas unquam ducendo inducere plaustro.

Index Adagiorum