Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 664

I. 7Jucunda vicissitudo rerum.lxiv

Μεταβολὴ πάντων γλυκύ, id est Jucunda rerum omnium vicissitudo. Sententia proverbialis cum ab aliis passim auctoribus usurpata tum vero ab Aristotele secundo Rhetoricarum praeceptionum libro : Καὶ τὸ μεταβάλλειν ἡδύ· εἰς φύσιν γὰρ γίνεται μεταβάλλειν. Τὸ αὐτὸ ἀεὶ ὑπερβολὴν ποιεῖ τῆς καθεστώσης ἕξεως, ὅθεν εἴρηται, μεταβολὴ πάντων γλυκύ, [Rhet.] id est Varietas quoque vicissitudoque jucunda. Fit enim juxta naturam transmutatio. Quod autem semper idem stati perpetuique habitus parit satietatem. Unde illud dictum est : vicissitudo rerum omnium jucunda. Usurpatur ab eodem libro Moralium Eudemiorum septimo. Sumptum apparet ex Euripidis Oreste :

Μεταβολὴ πάντων γλυκύ,

[Or.] id est

Mutatio jucunda rerum est omnium.

Eodem allusit Vergilius in Bucolicis :

Alternis dicetis, amant alterna camoenae.

[Buc., 3, 59] Fertur et mimus quidam in hanc sententiam non illepidus :

Nil jucundum, nisi quod commendat varietas.

[Mim., 1] Item alter huic consimilis :

Bonarum rerum consuetudo pessima est.

[Mim., 2] Ea rerum natura, ejusmodi sensus humani fastidium, ut nihil esse possit tam suave, quod non abeat in nauseam, si paulo diutius utare, nihil tam egregium, quod idem diu placere possit. Unde et illud Juvenalis : Voluptates commendat rarior usus. [Sat.] Varietas autem tantam in omni re vim habet, ut commendatione novitatis interdum et pessima pro optimis placeant.