I. 7. Cornea fibra. xlv

Neque dissimili figura dixit Persius : Neque enim mihi cornea fibra. Nam cornua et durissima sunt et sensu carent quemadmodum et ungues. Quanquam potest et a corno arbore corneum dici, cujus lignum durissimum esse constat. Persii carmen in prima satyra sic habet :

Non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,

Quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,

Laudari metuam ; neque enim mihi cornea fibra est.

Unde qui carent humanis affectibus robur, adamantem, silicem, ferrum, cornu in pectore gestare dicuntur.

Index Adagiorum