I. 7. Ajacis risus. xlvi

Αἰάντειος γέλως, id est Ajacinus risus. In eos, qui temere ac vecorditer rident. Id quod apposite dicetur in homines mortiferis voluptatibus gaudentes brevi perituros aut qui malefactis gaudent mox poenas daturi. Cujusmodi risum eleganter describit Homerus in Odysseae Υ :

Μνηστῆρσι δὲ Παλλὰς Ἀθήνη

Ἄσβεστον γέλον ὦρσε, παρέπλαγξεν δὲ νόημα·

Οἳ δ᾿ ἤδη γναθμοῖσι γελοίων ἀλλοτρίοισιν,

Αἱμοφόρυκτα δὲ δὴ κρέα ἤσθιον, ὄσσε δ᾿ ἄρα σφέων

Δακρυόφιν πίμπλαντο, γόον δὲ ὠΐετο θυμός,

id est

Deinde procis risum commovit diva Minerva,

Haud compescendum mentemque excussit, at illi

Protinus attoniti malis risere alienis.

Mandunt interea tabentes sanguine carnes.

Lumina complentur lacrimis mens anxia moeret.

Adagium natum est ex historia Ajacis. Is adeo graviter tulisse legitur Ulyssem sibi praelatum in capessenda successione armorum Achillis, ut prae dolore in insaniam versus sit. Itaque gladio destricto in gregem pecorum insiliit existimans sese Graecorum copias caedere. Tum duos quosdam maximos sues a trabe suspensos flagris cecidit arbitrans hos esse Agamemnonem atque Ulyssem, quorum alteri ut judici, alteri ut victori potissimum erat iratus. His igitur suibus plurimo cum risu insultavit addens convicia quaecumque suggerebat splendida bilis. Deinde postea quam resipuisset partim pudore partim metu sibi mortem conscivit. Nec intempestiviter torquebitur in eos, quibus risus oboritur nulla de causa, quem vulgo dicunt aut insaniae aut stultitiae argumentum esse. Attestatur et senarius ille proverbialis :

Γελᾷ δ᾿ ὁ μῶρος, κἄν τι μὴ γελοῖον ᾖ,

id est

Ridet fatuus, ut nulla risus causa sit.

Index Adagiorum