I. 7Ferreus, aheneus.xliv
Simili figura ferrea atque ahenea dicuntur, quae solida firmaque significamus. Vergilius :
[Aen.] Quo quidem in loco videtur expressisse illud Homericum ex secundo Iliados libro :Non mihi si centum linguae sint oraque centum,
Ferrea vox.
[Il.] id estΟὐδ᾿ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι δέκα δὲ στόματ᾿ εἶεν,
Φωνή δ᾿ ἄρρηκτος, χαλκοῦν δέ μοι ἦτορ ἐνείη,
Horatius in prima epistola : Hic murus aheneus esto. [Epist., I, 1, 60] De decreto animi non convellendo. Homerus Iliados Χ :Non mihi si sint ora decem totidem quoque linguae,
Vox infracta animusque mihi simul aereus adsit.
[Il., XXII, *] id estἮ γὰρ σοί γε σιδήρεος ἔνδοθι θυμός,
Idem Odysseae Ε :Ferrea nimirum tibi mens in pectore clausa est.
[Od.] id estΟὐδέ μοι αὐτῇ
Θυμὸς ἐνὶ στήθεσσι σιδήρεος, ἀλλ᾿ ἐλεήμων,
Et Iliados Ψ,Neque enim mihi scilicet ipsi
Ferreus est animus sub pectore sed miserescens.
[Il.] id estσιδήρεον μένος τοῦ πυρός,
id estferream incendii vim, dixit.
Ἐν δὲ πυρὸς μένος ἧκε σιδήρεον,
Paulo diversius est, quod Cicero Attilium ferreum scriptorem vocat pro duro atque imperito. Nam in artibus dura dicuntur, quae parum sunt artificiosa, contra mollia, quae summa arte perfecta. Verba M. Tullii libro De Finibus primo sunt haec : Electram tamen male conversam Attilii mihi legendam putem. [Fin.] De quo Licinius : ferreum scriptorem. Verum opinor scriptorem, ut tamen legendus sit. Eundem in libris De divinatione durissimum et malum poetam vocat.Ferrea vero ignis venit in praecordia virtus.