I. 6. Novit quid album, quid nigrum. xcviii

Οἶδε τὸ λεύκον καὶ τὸ μέλαν, id est Novit quid album, quid nigrum. Duplicem in sententiam accipi potest. Aut novit discrimen recti pravique aut novit id, quod nemo vel indoctus ignorat. Nam evidentius est albi nigrique discrimen, quam ut quisquam non videat. Aristophanes in Equitibus :

Νῦν Ἀρίγνωτον γὰρ οὐδεὶς ὅστις οὐκ ἐπίσταται,

Ὅστις ἢ τὸ λευκὸν οἶδεν ἢ τὸν ὄρθιον νόμον,

id est

Nunc Arignotum lyristen nullus est, qui nesciat,

Qui vel album noverit rectosve noverit modos.

Interpres ostendit exponitque proverbium. Videtur esse tractum a priscis illis mortalibus, qui duos tantum naturales colores noverant, album et nigrum, teste Pompeio.

Index Adagiorum