I. 6. Facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus. lxviii

In Andria Terentiana ab adulescente non admodum cordato cordatissima simul, et elegantissima sententia profertur :

Facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.

Tu, si hic sis, aliter sentias.

Ea nata videtur ab oraculo Thaletis philosophi. Nam is, ut auctor est Laertius, interrogatus quidnam esset difficillimum respondit γνῶναι σεαυτόν, id est nosse seipsum, quid facillimum, respondit ἄλλῳ ὑποτίθεσθαι, id est alteri consilium dare. Comicus autem translationis gratiam admiscuit. Euripides in Alcestide :

Μὴ νῦν ὑπέρβαιν᾿, ἀλλ᾿ ἐναισίμως φέρε,

id est

Ne nimius hic dolor esto, sed modice feras.

Verba sunt Herculis Admetum consolantis super uxoris morte. At ille :

Ῥᾷον παραινεῖν ἢ παθόντα καρτερεῖν,

id est

Facilius est monere quam situm in malis

Animo imperare.

Fertur et huic similis sententia proverbialis :

Ἅπαντές ἐσμεν εἰς τὸ νουθετεῖν σοφοί,

Αὐτοὶ δ᾿ ἁμαρτάνοντες οὐ γινώσκομεν,

id est

In admonendo sapimus omneis, verum ubi

Peccamus ipsi, non videmus propria.

Ducta est sententia a communibus hominum moribus. Omneis enim aegrotantibus recte praecipiunt, quid fugiendum, quid agendum, et objurgant nonnunquam, quod salutis causa non obtemperent bene monentibus. Ipsis posteaquam in morbum inciderint, non succurrunt illa praeclara monita, sed aliis item monitoribus et objurgatoribus est opus. Porro cupiditas omnis animi morbus est, quo velut excaecatus aut non perspicit aut, si perspicit, sequi non potest ea, quae sunt ad salutem necessaria. Nam Phaedria Terentianus prudens et sciens in flammam manum mittit et vivus vidensque perit. Item Horatius fugienda sequitur fugiens quae profore credit. Perspicit avarus aliquando, quam prodigiosa res sit ambitio. Contra ambitiosus avari morbum pervidet et uterque alteri in alieno malo recte consulit, neuter in suo sapit.

Index Adagiorum