Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 569

I. 6Quae supra nos, nihil ad nos.lxix

Τὰ ὑπὲρ ἡμᾶς, οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς, id est Quae supra nos, nihil ad nos. Dictum Socraticum deterrens a curiosa vestigatione rerum coelestium et arcanorum naturae. Refertur proverbii vice a Lactantio libro tertio, capite vicesimo. Ex his, inquit, unum eligam, quod ab omnibus sit probatum. Celebre hoc proverbium Socrates habuit : Quod supra nos, nihil ad nos. [Inst. Div., III, 20] Torqueri potest et in illos, qui de negotiis principum aut theologiae mysteriis temere loquuntur. Vertere licebit et in contrarium : Quae infra nos, nihil ad nos, ubi significamus res leviusculas, quam ut nobis curae esse debeant.