I. 6. Ultra pensum vivit. lxvii

Lepidum est, quod ait Lucianus in Philopseude : Ὑπὲρ γὰρ τὸν ἄτρακτον ἤδη βιοῖ, id est Jam enim ultra fusum vivit, hoc est vivit ultra fatalem diem. Allusum ad Parcarum fusos, quibus aevum mortalium evolvi fabulantur poetae. Quin et theologi metam vitae fatalem periodum appellant, quam praetercurrere nulli fas sit.

Index Adagiorum