I. 6. Callippides. xliii

Καλλιπίδης olim proverbio dicebatur, qui in moliendis negotiis, cum multa se facturum minaretur, nihil tamen conficeret aut, quemadmodum ait Terentius, qui sedulo movens sese nihil promoveret. M. Tullius ad Atticum, libro XIII : Quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes, aut aliquid id genus solitum scribere, ut Varronem nusquam possem intexere. Postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα, Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν. Biennium praeteriit, cum ille Καλλιπίδης assiduo cursu nullum cubitum processerit. Quibus verbis Cicero notat M. Varronis tarditatem, qui, cum magnas quasdam spes ostenderet, re nihil unquam absolveret. Suetonius Tranquillus in Tiberio : Ad extremum vota pro itu ac reditu suo suscipi passus est, ut vulgo jam per jocum Callippides vocaretur, quem cursitare, ac ne cubiti quidem mensuram progredi, proverbio Graeco notatum est. Hactenus Tranquillus. Parum autem liquet, utrum omnis proverbii ratio sita sit in Callippidis cognomine, quod a pulchritudine equorum est dictum : an aliud quoddam fuerit proverbium, quod in Callippidem sit dictum, quemadmodum ex Suetonii verbis conjectura sumi posse videtur. Deinde quis hic fuerit Callippides, cujus tardam celeritatem notarit adagium, non satis perspicuum est, nisi quod haud dissimile veri videtur accipiendum esse de Callippide tragoediarum histrione, cujus meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis, his quidem verbis : Ἅ δε τοὺς ἄλλους ἑώρα θαυμάζοντας ἐδόκει μηδὲ γινώσκειν. Καί ποτε Καλλιππίδης, ὁ τῶν τραγῳδοποιῶν ὑποκριτής, ὄνομα καὶ δόξαν ἔχων ἐν τοῖς Ἕλλησι καὶ σπουδαζόμενος ὑπὸ πάντων, πρῶτον μὲν ἀπήντησεν αὐτῷ καὶ προσεῖπεν, ἔπειτα σοβαρῶς εἰς τοὺς συμπαρόντας ἐμβαλὼν ἑαυτὸν ἐπεδείκνυτο νομίζων ἐκεῖνον ἄρξεσθαί τινος φιλοφρονήσεως· τέλος δὲ εἶπεν, οὐκ ἐπιγινώσκεις με, ὦ βασιλεῦ, οὐκ ἤκουσας ὅστις εἰμί ; Ὁ Ἀγησίλαος ἀποβλέψας εἰς αὐτόν, ἀλλ᾿ οὐ τύ ἐσσι Καλλιππίδας ὁ δεικηλίκτας ; Οὕτω δὲ Λακεδαιμόνιοι τοὺς μίμους καλοῦσι. Quorum verborum haec ferme sententia est : Quarum rerum admiratione reliquos teneri videbat, eas ipse ne cognoscere quidem videbatur. Evenit aliquando ut Callippides, tragoediarum histrio, multi nominis, atque opinionis inter Graecos, et ab omnibus in precio habitus, primum illi fieret obvius, ac salutaret ; deinde arrogantius inter reliquos regis assectatores admisceret sese, ostentaretque ratus futurum, ut ille prior aliquid comitatis inciperet exhibere. Tandem cum diceret etiam : Non agnoscis me, rex, nec qui sim audisti ? Agesilaus contemplatus hominem : An non tu es, inquit, Callippides ille dicelicta ? Nam sic appellant Lacedaemonii mimos. Haec Plutarchus. Δείκηλον autem apud Graecos simulachrum, ac repraesentationem, imitamemque significat, ut auctor est Eudemus. Unde Lacedaemonii mimi vocabulum duxisse videntur, quia ipsum etiam ἀπὸ τῆς μιμήσεως, hoc est ab imitatione dictum est nobis. Licet igitur conjicere, Callipidem hunc, aut quisquis is fuit, ita gesticulationibus uti solere, ut cum mira agilitate moveri videretur, a loco tamen non discederet. Meminit hujus nominis etiam in Nebulis Aristophanus indicans eam vocem ἀπὸ τῶν ἵππων esse deductam.

Index Adagiorum