I. 6. Balneator. xliv

Βαλανεύς, id est Balneator sive balnei caupo. Id nominis vulgato convicio dicebatur in hominem alienarum rerum plus satis curiosum. Propterea quod hujusmodi genus hominum, quoniam in otio vivit, neque suis negotiis distinetur, aliena curare consuevit. Quemadmodum ille Damasippus Horatianus : Altiena negotia curans / Excussus propriis Cujusmodi sunt et tonsores. Unde idem Horatius :

Opinor

Omnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.

Plato libro De republica I videtur usurpare in verbosos. Quanquam germana inter se vitia sunt, curiositas et garrulitas, teste vel Horatio :

Percunctatorem fugito quia garrulus idem est.

Meminit adagii Diogenianus.

Index Adagiorum