I. 6. Post Lesbium cantorem. xlii

Μετὰ Λέσβιον ᾠδόν, id est Post Lesbium cantorem. Hoc adagio significabant aliquem non primas, sed secundas tenere parteis. Finitimum illi : Οὐδὲν πρὸς τὴν Παρμένοντος ὗν, id est Nihil ad Parmenonis suem, Lacedaemonicum proverbium, hac natum occasione, quemadmodum narrat Suidas. Cum Lacedaemoniorum res seditionibus tumultuarentur, consultum oraculum jussit, uti Lesbium cantorem accerserent. Accersitus itaque Terpander Lesbius, nimirum Antisseus, et ad Lacedaemonios missus. Is canendo sic illorum animos delinivit, ut seditionem omnem sedaret, redactis in concordiam civibus. Qua ex re factum est, ut Lacedaemonii Lesbiis cantoribus primas in arte musica parteis tribuerent et, si quem alium canentem audissent, protinus dicerent : Μετὰ Λέσβιον ᾠδόν, id est Post Lesbium musicum. Zenodotus proverbium hoc citat ex Cratini fabula, cui titulus Chiron. Meminit hujus adagii Plutarchus in commentario, quem inscripsit Περὶ τῶν ὑπὸ τοῦ θείου βραδέως τιμωρουμένων. Quanquam mihi quidem stylus non redolet Plutarchum. Nihil autem vetuerit, quo minus proverbium etiam ad rem deflectatur, veluti si quis affirmans quaerendam eruditionem, sed post paratam pecuniam dicat Μετὰ Λέσβιον ᾠδόν.

Index Adagiorum