I. 6. Haec potior. xxviii

Plutarchus in Problematibus Graecanicis proverbium quoddam refert ad hunc modum  : Ἀπὸ τίνος ἐρρέθη τὸ παροιμιῶδες Αὕτα κυρία ; Δίνων ὁ Ταραντῖνος στρατηγῶν, ἀνὴρ δὲ ὢν ἀγαθὸς ἐν τοῖς πολεμικοῖς, ἀποχειροτονησάντων αὐτοῦ τινα γνώμην τῶν πολιτῶν, ὡς ὁ κῆρυξ ἀνεῖπε τὴν νικῶσαν, αὐτὸς ἀνατείνας τὴν δεξιάν, ἅδε, εἶπε κρείσσων· οὕτως γὰρ ὁ Θεόφραστος ἱστόρηκε. Προσιστόρηκε δὲ καὶ ὁ Ἀπολλόδωρος ἐν Ῥυτίνῳ τοῦ κήρυκος, αὗται πλείους, εἰπόντος, ἀλλ᾿ αὗται, φάναι, βελτίους, καὶ ἐπικυρῶσαι τὴν τῶν ἐλαττόνων χειροτονίαν. Horum verborum hic ferme sensus. Unde fluxit illud, quod proverbii vice dicitur, Haec victrix ? Dinon Tharentinus, ductor exercitus, vir apprime fortis, reique bellicae sane quam peritus, cum in contione dixisset sententiam eaque civium suffragiis esset rejecta : deinde praeco pronuntiaret sententiam, quae vinceret, sublata dextera, Haec, inquit, potior. Nam ad hunc modum retulit Theophrastus. Caeterum Apollodorus in Rhytino illud adjunxit : cum praeco respondisset, At hae sententiae numero plures sunt, Dinonem protinus subjecisse, Sed hae meliores. Atque ita pauciorum sententiam fuisse promulgatam. Quibus ex verbis conjicere licet, ita vulgo dici solere, si quando significaretur consilium aliquod esse praestantius et conducibilius, etiamsi pluribus secus videretur. Aut ubi qui numero pauciores essent, facultate praeponderarent. Quod genus fuerit, ut rem exemplis demonstrem : Maxima pars hominum voluptate, lucrisque felicitatem metitur, perpauci virtutem amplectuntur. Cave, ne quid te moveat multitudinis exemplum, αὕτη γὰρ κρείσσων. Item Nemo poene est in toto principis famulitio, qui tibi non bene velit. Sed unus tibi refragatur, qui tantum ubique valet, ut in ipsum fere principem agat tyrannum. Quare, si res e suffragiis penderet, viceras. Sed αὕτη κυρία. Porphyrion leviter ceu digito proverbium indicat exponens eum locum in Horatianis Epodis :

Eamus omnis exsecrata civitas,

Aut pars indocili melior grege.

Quanquam depravate, sicut opinor, legitur in multis exemplaribus κιρρόνον νίκα. Castigate legetur, ni fallor, καρρόνων νίκα, hoc est praestantiorum victoria. Nam Oda contionalis est ac fugam decerni jubet communibus omnium suffragiis. Quod si fieri non queat, ut id quod est optimum, multitudini probetur, saltem vincat ea sententia, quae sit potior, etiamsi paucioribus suffulta suffragiis. Ad id faciunt, quae Plato scripsit libro De legibus I, pulcherrimum esse victoriae genus, cum turba cedit potioribus et in decernendo magis spectatur pondus suffragiorum quam numerus. Verba Platonis ex eo, quem dixi libro sunt haec : Ἐν ὁπόσαις μὲν γὰρ οἱ ἀμείνονες νικῶσι τὸ πλῆθος καὶ τοὺς χείρους, ὀρθῶς ἂν αὕτη κρείττων τε αὑτῆς λέγοιθ᾿ ἡ πόλις, ἐπαινοῖτό τε ἂν δικαιότατα τῇ τοιαύτῃ νίκῃ· τοὐναντίον δέ, ὅπου τἀναντία, id est, Quibuscumque siquidem in civitatibus meliores qui sunt, ii vincunt multitudinem ac deteriores, ibi res publica seipsa superior recte dicetur et hujus victoriae nomine meritissimo laudabitur. Secus autem, ubi secus accidit. Eodem respexit Plinius, cum queritur in Epistolis numerari sententias, non expendi. Huc pertinet Livianum etiam illud : Major pars vicit meliorem. Indicat idem Homerus Iliados libro primo : Ἐπεὶ τὰ χερείονα νικᾷ, id est Quando superant jam deteriora. Neque vero praetereundum hoc loco, quod de Zenone philosopho memorat Diogenes Laertius. Zenon cum videret Theophrastum magnifieri laudarique, quod plures haberet auditores, ad hunc respondit modum : Ἐκείνου μὲν χορὸς μείζων, οὑμὸς δὲ συμφωνότερος, id est Major quidem est illius chorus, at meus melius consonans. Itaque locus fuerit adagio, sive cum negabimus spectandum, quam multis placeamus, sed quam bonis : sive cum suadebimus, id sequi oportere, non quod plurimis placeat, sed quod per se sit optimum factu, etiamsi paucissimorum calculis approbetur. Sive cum dicemus, unius, aut alterius studium pluris aestimandum, qui vel opibus, vel gratia, vel auctoritate praepolleat, qua multitudinis benevolentiam, quae numero tantum superior sit, reliquis omnibus inferior. Quemadmodum apud Plautum quispiam contemnere se dicit minutos illos deos, modo Jovem unum sibi propitium habeat. Nec absurde trahetur in usum, quoties una vis plus potest reliquis omnibus : ut si quis dicat : Haec causa pluribus probatur, pluribus fulcitur rationibus, nititur aequo, dictatur a legibus, verum altera κυρία. Sic enim volo, sic jubeo. Nam omnia cedant necesse, quoties rex hujusmodi promit oraculum, quale profet apud Homerum Agamemnon :

Εἰ δέ κε μὴ δώῃσιν, ἐγὼ δέ κεν αὐτὸς ἕλωμαι,

id est

Ipse equidem eripiam, si tradere forte graventur

. De cujusmodi Lucianus in captivo, καὶ τὸ δίκαιον ἐν τῇ χειρὶ τιθεμένων, id est Qui jus in manu reponunt, quique jus in manu posuerunt. Pyrrhum e liberis quidam adulescens admodum, interrogabat, cuinam esset relicturus regnum. Is respondit : Ὃς ἄν, inquit, ὑμῶν τὴν μάχαιραν ὀξυτέραν ἔχῃ, id est Quicumque vestrum acutiorem habet gladium. Id dictum Plutarchus in ejus vita non arbitratur multum abesse ab illa tragica exsecratione.

Θηκτῷ σιδήρῳ δῶμα διαδοχεῖν τοὺς ἀδελφούς,

id est

Fratres acuto dividant ferro domus

Vices habendae. In hos igitur, qui vi rem gerunt, et quibus, ut Ennius ait, ferro geritur res, quibus jus est in armis, et quibus leges inter arma silent, per ironiam recte torquebitur αὕτη κρείσσων καὶ αὕτη κυρία. Nam Graecis κύριος non solum dominum significat, verum etiam eum, qui praevalet auctoritate. Et Suidas indicat contionem illis κυρίαν dici, in qua soliti sint creari magistratus. Aristophanes in Acharnensibus κυρίαν ἐκκλησίαν appellat, in qua ἐκύρουν τὰ ψηφίσματα, id est vincebant suffragia. Nonnunquam ad rem refertur, ut apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi,

Οὑμὸς οὐχ ὁ τοῦδε μῦθος κυριώτερος λέγειν,

id est

Plus valere nostra debet, quam hujus hic oratio.

Significat enim servus, quanquam esset conditione inferior Menelao, tamen hoc se potiorem esse, quod justiorem haberet causam. Non abhorret hinc, quod M. Tullius dixit in Pisonem : Sed omitto, ut sit factus uterque nostrum. Sit sane fors domina campi.

Index Adagiorum