I. 6. Delius natator. xxix

Δήλιος κολυμβητής, id est Delius natator, olim vulgo dicebatur admodum natandi peritus quique posset in summa natare aqua. Natum adagium aut certe factum illustrius ex Socratis apophthegmate. Cum enim huic Euripides librum obtulisset Heracliti, cui cognomen additum σκοτεινῷ propter affectatam scriptorum obscuritatem, rogaretque cujusmodi videretur, respondisse fertur hoc pacto : Ἃ μὲν συνῆκα, γενναῖα· οἶμαι δὲ καὶ ἃ μὴ συνῆκα· πλὴν Δηλίου δεῖται κολυμβητοῦ εἰς τὸ μὴ ἀποπνιγῆναι ἐν αὐτῷ, id est Quae quidem intellexi, praeclara ; arbitror autem et ea, quae non intellexi, quanquam natatore Delio opus, ut ne quis in eo praefocetur. Haec Socrates alludens simul et ad proverbium et ad Heracliti sensus nimium abstrusos ac profundos. Ut nisi natator insignite peritus contigisset, periculum esset ne lector in eo libro suffocaretur mergereturque. Laertius in Heraclito refert hoc dictum ad Cratetem quendam, qui primus Heracliti librum de natura Graecis invexerit et hoc elogio commendarit.

Index Adagiorum