I. 6. Ne a chytropode cibum nondum sacrificatum rapias. xxvii

Aenigmaticum est et illud, quod eo loco continenter sequitur :

Μηδ᾿ ἀπὸ χυτροπόδων ἀνεπιρρέκτων ἀνελόντα

Ἔσθειν μηδὲ λόεσθαι,

id est

Neve a chytropode sublatam protinus escam

Ante sacrum neque lotus edas.

Indicat et M. Tullius irreligiosum fuisse cibum e patella edere. Scribit enim ad hunc modum libro De finibus secundo : Atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edant de patella ; deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide :

Mihi sex menses satis sunt vitae septimum Orco spondeo.

Est autem versus trochaicus. Suetonius in Vitellio prodit eum illum adeo non profundae modo, verum etiam intempestivae fuisse gulae, ut ne in sacrificio quidem unquam, aut ullo itinere temperarit, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra e foco poene rapta manderet circaque viarum popinas fumantia obsonia uel pridiana atque semesa. Quantum ad simplicem attinet sensum, docet, ne ritu pecudum ad cibum capiendum irruamus, sed ita demum edamus, si prius inde primitias diis immolaverimus. Antiquitus enim, ut auctor est in Symposiacis Plutarchus, inter res sacras habebatur et mensa quotidiana; proinde cibum sumpturi diis consecrabant τὰς ἀπαρχάς, hoc est primitias ; ac deinde non indecore neque tumultuanter, sed religione quadam ad convivium accedebant lotis manibus non aliter quam ad sacrum epulum. Qui mos et hodie durat apud benemoratos Christianos. Sed proverbialius fiet, si intelligamus non esse spoliandos nec inhumanius expilandos ministros aut servos nostros, verum et illis aliquam pecuniae portionem relinquendam, quo vivant. Fortassis quadraverit et in hos, qui praepropera aviditate commodum auferre student, prius quam oporteat, et quodammodo messem facere, prius quam maturuit seges : veluti si quis legatum aut promissum statim et vestigio flagitet, cum civilius sit in dies aliquot silere, aut si quis, modo nactus imperium protinus incipiat populum exactionibus spoliare, aut si quis sponsam puellam, non expectata aetate nec expectatis nuptiarum caeremoniis properet amplecti. Sumptum est a ritu sacrorum, in quibus olim epulabantur. Huc pertinet et illud, quod alibi retulimus ex Athenaeo libro nono ἀπὸ τηγάνου, id est a patella frixoria ; libro sexto refert hunc senarium ex Pherecrate :

Ἀπὸ τηγάνου τ᾿ ἔφασκεν ἀφύας φαγεῖν

id est,

Se vesci apuis dixit e sartagine.

Quidam pro lopade τήγανον dixere, quod Iones ἤγανον. Hinc vox composita ἀποτηγανίζειν. Ita Phrynicus apud Athenaeum libro sexto :

Ἡδύ δ᾿ ἀποτηγανίζειν ἄνευ συμβολῶν,

id est

Jucundum est a sartagine tollere sine symbolis,

id est si nihil sit solvendum, et si id liceat immuni. Rursus alias apud hunc ipsum ex Archestrato : Ἀφαρπάζουσα ὀβελίσκου, id est Rapiens a veru, de muliere, quae sacra nondum immolata devorare dicta sit. Apud eundem libro sexto Anaxandrides :

Τῶν ζωγράφων μὲν ἡ καλὴ χειρουργία

Ἐν τοῖς πίναξι κρεμαμένη θαυμάζεται·

Αὕτη δὲ σεμνῶς ἐκ λοπάδος ἁρπάζεται

Ἀπὸ τοῦ ταγήνου τ᾿ εὐθέως ἀφανίζεται,

id est

Pictoris opera pulchra, tabula pensili

Spectantur, ac spectata sunt miraculo, at

Rapiuntur haec e lopade pulchre, ac protinus

Redduntur ipsa evanida e sartagine.

In genere poterit accommodari ad quemvis, qui negotium irreverenter et illotis, ut aiunt, pedibus aggreditur.

Index Adagiorum