I. 6. In dolio figularem artem discere. xv

Item illud Ἐν πίθῳ τὴν κεραμείαν μανθάνειν, id est In dolio figulariam artem discere. De iis, qui protinus maximis in rebus artificii sui capiunt experimentum, cum paulatim a minutis ad summa proficisci conveniat. Neque enim figulus statim a dolio, id est vase maximo artem auspicatur, sed a pusillis quibusdam vasculis, in quibus non sit grave dispendium, si quid secus accidat. In hanc ferme sententiam usurpat Plato in Lachete : Σκοπεῖν χρὴ μὴ οὐ ἐν τῷ Καρὶ ἡμῖν ὁ κίνδυνος κινδυνεύηται, ἀλλ᾿ ἐν τοῖς υἱέσι τε καὶ ἐν τοῖς τῶν φίλων παισί, καὶ ἀτεχνῶς τὸ λεγόμενον κατὰ τὴν παροιμίαν συμβαίνῃ ἐν πίθῳ ἡ κεραμεία, id est Considerare oportet, ne hoc periculum nobis fiat, non in Care, sed in filiis simul atque amicorum liberis, ac plane contingat, quod proverbio dicitur, in dolio figulina. Dicaearchus ad aliam sententiam torquet proverbium, ut admoneat ununquemque artificem in suis negotiis exerceri oportere, velut aurigam in ducendis curribus, nauclerum in gubernanda navi, medicum in curandis morbis. Tanquam absurdum sit figulum in aurigatione versari, re videlicet aliena ac non magis in dolio. Atque ita huc pertinebit illa sententia :

Quam quisque novit artem, in hac se exerceat.

Et Horatianum illud in Epistolis :

Navim agere ignarus navis timet, abrotanum aegro

Non audet nisi qui didicit dare, quod medicorum est

Promittunt medici, tractant fabrilia fabri.

Scribimus indocti doctique poemata passim.

Sic propemodum usurpat Gregorius Theologus in Apologia de fuga : Ὡς τό γε παιδεύειν ἄλλους ἐπιχειρεῖν, πρὶν αὐτοὺς ἱκανῶς παιδευθῆναι καὶ ἐν πίθῳ τὴν κεραμείαν, τὸ δὴ λεγόμενον, ἐν ταῖς τῶν ἄλλων ἐκμελετᾶν τὴν εὐσέβειαν, λίαν ἐμοὶ φαίνεται ἀνοήτων, id est Itaque alios velle docere, priusquam ipsi satis edocti sint et in dolio, quod aiunt, figulinam, in aliorum animis meditari pietatem, mihi quidem videtur hominum insigniter desipientium.

Index Adagiorum