Adagiorum Chiliades

Adagium 516

I. 6Ne sutor ultra crepidam.xvi

Huic finitimum est illud Ne sutor ultra crepidam, id est Ne quis de his judicare conetur, quae sint ab ipsius arte professioneque aliena. Quod quidem adagium natum est ab Apelle, nobilissimo pictore. De quo Plinius libro XXXV cap. X scribit in hunc modum : Idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque post ipsam tabulam latens vitia, quae notarentur, auscultabat, vulgum diligentiorem judicem quam se praeferens. Feruntque a sutore reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ansas. Eodem postero die superbe ob emendationem pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse, denuntiantem, ne supra crepidam sutor judicaret. Quod et ipsum in proverbium venit. [Hist. Nat., XXXV, 35, 84] Hactenus Plinius. Huic simillimum est, quod refert Athenaeus : [Deipn., VIII, 351a] Stratonicus citharoedus fabro secum de musica contendenti, Non sentis, inquit, te ultra malleum loqui ? Eodem pertinet, quod hujus nepos in epistolis scripsit de artificio non recte judicare quenquam, nisi et ipsum artificem. Quodque primo Moralium libro dixit Aristoteles earum rerum ununquemque judicem esse idoneum, quarum sit eruditus. [Eth. Nic., I, 1094b] Et quod idem scripsit libro secundo Naturalium caecum disputare de coloribus. [Phys., 193a] Quae verba jam inter nostri temporis scholasticos in proverbium abierunt, quoties quispiam de rebus ignotis disputat. Ad eandem sententiam referendum, quod ait Fabius Pictor apud Quintilianum felices futuras artes, si soli artifices de iis judicarent. [Inst., XII, 10, 50]