I. 5. Nuces relinquere. xxxv

Nuces relinquere est omissis studiis ac nugis puerilibus ad graviroa magisque seria converti. Persius : Et nucibus facimus quaecumque relictis, / cum sapimus patruos. Translata metaphora vel a venusta nuptiarum ceremonia, in quibus sponsus uxorem ducens nuces spargebat, utpote ijam pueritiae renuntians. Ita Catullus in carmine nuptiali :

Da, puer, propere nuces.

Concubine, nuces da.

Virgilius in Bucolicis viii : Sparge, marite, nuces. Quanquam Plinius libro decimo quinto, capite vicesimo secundo causas alias affert, quam ob rem nuces in nuptialibus ceremoniis consueverint antiquitus adhiberi. Sed praestat ipsius referre verba. Nuces, inquit, juglandes, quanquam et ipse nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores universitate eaedemque portione ampliores nucleo. Necnon et honor his naturae peculiaris gemino protectis operimento, pulvinati primum calicis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quia est verisimilius quam quia cadendo tripudium sonumve faciant. Festus item indicat in nuptiis a pueris nuces spargi solitas, ut novae nuptae intranti domum novi mariti faustum esset auspicium. Addit Servius pueros catamitos, cum a turpi servitio recederent, solitos nuces spargere, significantes se posthac omnia puerilia spernere. Vel hinc igitur vel certe a puerorum lusibus, qui nutibus peraguntur, ductum proverbium videri potest. Nam, talis, ac nucibus olim lusitasse pueros, vel Horatius testis cum ait : Te talos, Aule, nucesque. Proinde ad hanc proverbii formam pertinebunt et reliquae illae figurae Nunquam a nucibus recedere, Redire ad nuces, Nuces abjicere, Nuces intermittere, Nucibus indulgere, Nuces repetere, atque id genus alia.

Index Adagiorum