I. 5. Bis pueri senes. xxxvi

Δὶς παῖδες οἱ γέροντες, id est Bis pueri senes. Una est ex illis proverbialibus inscriptionibus Saturarum Varronis. Quadrabit in eos, qui provectiore cum sint aetate, tamen puerilibus quibusdam studiis intempestiviter atque indecore detinentur ; aut in senes aetatis vitio desipiscentes, tanquam interum in pueritiam revolutos. Seneca : Non, inquit, bis pueri sumus, ut vulgo dicitur, sed semper ; verum hoc interest, quod maiora nos ludimus. Plato libro De republica primo : Οὐ μόνον ἄρ᾿, ὡς ἔοικεν, ὁ γέρων δὶς παῖς γίγνοιτ᾿ ἄν, ἀλλὰ καὶ ὁ μεθυσθείς, id est Non solum igitur senex, ut videtur, bis erit puer, sed ipse etiam temulentus. Aristophanes in Nubibus :

Φήσεις νομίζεσθαι σὺ παιδὸς τοῦτο τοὔργον εἶναι·

Ἐγὼ δέ γ᾿ ἀντείποιμ᾿ ἂν ὡς δὶς παῖδες οἱ γέροντες,

id est

Pueri, inquies, tibi videri facinus illud esse ;

Respondeo ipse contra senes bis esse pupos.

Sophocles in Peleo :

Πηλέα τὸν Αἰάκειον οἰκουρὸς μόνη

Γερωνταγωγῶ κἀναπαιδεύω πάλιν.

Πάλιν γὰρ αὖθις παῖς ὁ γηράσκων ἀνήρ, id est :

Ego Peleum Aeaco satum pueri in vicem,

Senem puella moderor atque tempero.

Nam iterum puer, quisquis senescit, redditur.

Theopompus :

Δὶς παῖδες οἱ γέροντες ὀρθῷ τῷ λόγῳ,

id est

Pueros bis esse senes, recte dicitur.

Plato :

Ἄρ᾿ ὡς ἔοικε δὶς γέροντ᾿ ἂν παῖς γέρων,

id est

Similis videtur bis seni puer senex.

Antiphon : Γεροντροφία προσέοικε παιδοτροφίᾳ, id est Senem nutrire perinde est, quasi nutrices puerum. Lucianus in dialogo, cui titulus, Τὰ πρὸς Κρόνον : Οὕτω γὰρ ἂν τὴν παροιμίαν ἐπαληθεύσαιμι, ἥ φησι παλίμπαιδας τοὺς γέροντας γίγνεσθαι, id est Sic enim fiet, ut verum videatur adagium, quo dici solet, senes rursum repuerascere. Huc pertinet quod libro De lingua Latina tertio scribit Varro identidem in Atellanis haberi pupum senem, quod Osci suapte lingua vocent casnar ; nam veteres pupum puerum vocabant. Neque vero proverbium ideo tantum esse dictum, quod senes aetatis culpa desipiscant, verumetiam quod omnibus modis in senibus ijam velut exacta vita ad initium recurrere videbatur, quemadmodum scite dixit Aristoteles in problemate quodam, in quo quaerit, quonam pacto sint accipienda, quae priora dicuntur ac posteriora. Primum enim redit albor simul et raritas capillitii, quorum utrumque pueris familiare, deinde balbuties velut altera infantia. Praeterea gingiva exarmata dentibus aut certe perpaucis et eis vacillantibus instructa, quod et ipsum cum infantibus commune. Quin etiam senibus omne corpus ad puerilem decrescit modum, consimilis virium imbecillitas. Jam vero cibi quoque consimiles utrique congruunt aetati. Postremo morum ineptia, levitas animi, et hoc ipsum, nihil sapere, in senibus infantiam quandam referre videtur. Auctor est enim in Politicis Aristoteles, post annos duodequinquaginta ingenii vigorem evanescere. Quapropter Euripides in Bacchis ait :

Τὸ γῆρας ὑμων εἰσορῶ νοῦν οὐκ ἔχον,

id est

Vestram ubi senectam video mentis indigam.

Unde fit, ut senes pueris mire delectentur quasi similes jam ad similium amorem propensi.

Index Adagiorum