I. 5. Aliam quercum excute. xxxiv

Ἄλλην δρῦν βαλάνιζε, id est Aliam quercum excute. In eos convenit, qui sine fine petunt aliquid, aut qui continenter ab eodem mutuum postulant. Hos hoc adagio licebit ablegare, ut nobis omissis aliorum aures suis precibus sollicitent. Paroemiam hinc natam putant, quod olim mortales glandibus victitabant Cereris usu nondum reperto. Has qui quercubus excussis colligebant mercede ad id conducti, balanistas, id est glandium collectores, sive glandiarios appellabant. Qui si quando circumspicerent, si quae glandes etiam dum in arbore reliquae essent, praetereuntes per iocum acclamabant : Aliam quercum excute. Eam vocem vulgus arreptam vertit in proverbium. Non inconcinne accommodabitur ad negotium relinquendum, ex quo jam nihil emolumenti potest capi. Aut mutandum amicum, qui ijam utilis esse desiit. Aut praeceptorem mutandum, unde nihil est, quod amplius discas.

Index Adagiorum