I. 5. Alii sementem faciunt, alii metent. xxxii

Ἄλλοι μὲν σπείρουσιν, ἄλλοι δ᾿ ἀμήσονται, id est Alii quidem sementem faciunt, alii vero metent. Quod citra metaphoram etiam ad hunc modum efferunt : Ἄλλοι κάμον, ἄλλοι ὤναντο, id est Alii laborarunt, alii perceperunt emolumentum. His simillimum est illud Fabii dictum apud Livium libro Ab urbe condita decimo : Quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, id indignum esse dicere. Huc allusit Hesiodus, cum scribit in Theogonia de fucis :

Ἀλλότριον κάματον σφετέρην ἐς γαστέρ᾿ ἀμῶνται,

id est :

Atque metunt ventrem in proprium sudorem alienum.

Theognis item :

Οὔτε γὰρ ἂν προκαμὼν ἄλλῳ κάματον μεταδοίης,

id est :

Ante tibi exhaustos alii ne trade labores.

Consimili figura dictum est a Diocletiano nondum Caesare : Ego apros occido, sed alter fruitur pulpamento. Refertur autem in illius vita ad hanc ferme sententiam : Cum Diocletianus apud Tungros in Gallia (in minoribus adhuc locis militans) in caupona quadam moraretur et cum Druiade quadam muliere familiarem consuetudinem haberet illaque parsimoniam hominis incusaret, joco, non serio respondisse fertur tum se fore liberalem, cum imperator fuerit. Ad hoc illa, Noli, inquit, jocari, Diocletiane ; plane imperator eris, simul ac aprum occideris. Quam quidem mulieris vocem ominis arripiens vice studiose sectari coepit apros in venatu haud intelligens videlicet ominis aenigma, quod eventus postea explicavit. Nam Numerianus imperator factione Arrii Apri soceri sui interemptus fuerat. Qua re prodita, milites Diocletianum vindicem creant et Augustum consalutant. Ille itaque pro contione, quo Druiadis dictum expleret, Aprum manu sua confodit addens Maronianum illud : Aenae magni dextra cadis. Caeterum interea dum adhuc privatus ille multos apros confecisset nec affulgeret usquam imperii spes, dicere solitum ferunt : Ego quidem apros occido, verum alter fruitur pulpamento.

Index Adagiorum