I. 5. Rana Seriphia. xxxi

Βάτραχος ἐκ Σερίφου, id est Rana Seriphia. In homines mutos et canendi dicendique prorsus imperitos dicebatur. Inde natum, quod Seriphiae ranae in Scyrum deportatae non aedebant vocem. In hunc modum collectanea Graecorum proverbiorum decerpta e libris Didymi, Tarrhaei et aliorum. Totidem verbis Suidas. Et Βάτραχος Σερίφιος, id est Rana Seriphia. Proditum enim est in Seripho insula ranas mutas haberi. Meminit hujusce rei Plinius libro VIII, capitulo LVIII. Cyrenis, inquit, mutae fuere ranae illatis e continente vocalibus durat genus earum. Mutae sunt etiamnum in Seripho insula. Eaedem alio translatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. Quanquam in vulgatis exemplaribus cicadarum Seriphiarum mentio fit, non ranarum, sed germanam lectionem Hermolaus ex fide veterum codicum restituit. Seriphus autem una est insularum, quas Graeci Σποράδας vocant. Non videntur autem satis convenire verba Plinii cum Graecorum commentariis. Nam hic ait mutas esse in Seripho, illi negant vocem aedere deportatas in Scyrum quasi in Seripho vocales, in Scyro obmutescerent. Verum attentius intuenti rem, nihil est absurdi. Seriphus ranas habebat mutas. Eas ut rem prodigiosam deportabant in Scyrum ; quas cum Scyrii mirarentur esse mutas, praeter ingenium ranarum indigenarum, dicebant Βάτραχος ἐκ Σερίφου. Ea vox abiit in proverbium.

Index Adagiorum