I. 5.Aliena jacis.xxxiii
Ἀλλότρια βάλλεις, id est Aliena jacis. Quoties res parum ex animi sententia cadit. Translatum ab iis, qui ludunt alea, quibus iacientibus interdum ea cadunt, quae minime sunt ad victoriam accommodata. Proinde si quando frustratur nos spes, recte dicemur Ἀλλότρια βάλλειν. Adagium refertur a Diogeniano. [Paroem., 2, 30]