V. 2. A capite arcessere, a fonte ducere. xxxvii

Cum res ab eo repetitur quod est in negotio praecipuum, a capite arcessi dicitur. M. Tullius libro De oratore II : Etiam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manant videre. Item libro De legibus primo : Alte vero et, ut opinor, a capite, frater, repetis quae quaerimus. Et paulo post ibidem : Visne ergo ipsius juris ortum a fonte repetamus ? Quod ante dixit a capite hic dicit a fonte. Rursus in Topicis : cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. In Tusculanis quaestionibus alicubi dicit a capite ducere pro eo quod erat ab exordio repetere.

Index Adagiorum