V. 2Latini tibicinis more.xxxviii
In M. Tullii verbis quae paulo ante retulimus ex oratione Pro L. Murena
proverbium inerat, cum ait jureconsultum instructo petitore Latini tibicinis
more transire ad eum a quo petitur, et illum sollemnibus verbis instructurum.
Unde nata sit similitudo non admodum liquet nisi quod probabilis conjectura
videtur ductam a priscis illis Latinis, qui in pagis aut oppidis unico tantum
tibicine fabulas agitabant, ad cujus modulatum vocem ac gestum accommodabant
histriones, alioqui ob imperitiam non servaturi carminis rationem. Is igitur
tibicen, posteaquam uni actori praecinuerat, cogebatur ad alterum huic
responsurum transire eique vicissim incentu tibiae metri modulos praeire atque
hinc rursus ad alium, quod rusticani homines absque praeeunte tibicine non
possent apte saltare versus aut mimos. Hanc conjecturam adjuvat locus qui est
apud M. Tullium in Oratore ad Brutum, ubi agit de versibus ita compositis ut
posset oratio libera solutaque videri. Quorum, inquit,
similia
sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste :
Quemnam te esse dicam qui tarda in senectute
[Or., 55, 184]
et quae sequuntur ; quae, nisi cum tibicen accessit, orationi sunt
solutae simillima. Prior locus ex oratione
refertur in proverbio
Causa cadere.