V. 2. Numinis ira inevitabilis. xxxii

Apud Homerum Juppiter uxori minitans appellat manus suas ἀάπτους, quod laedant quoscumque velit, cum a nemine vicissim laedi queant. Simile est quod in eadem fabula dicit Orestis paedagogus :

Ὅταν δέ τις θεῶν

Βλάπτῃ, δύναιτ᾿ ἂν οὐδ᾿ ἂν ἰσχύων φυγεῖν,

id est

At ubi viro nocet deorum quispiam,

Vitare possit nemo quamlibet potens.

Solent homines calamitates suas in hanc aut illam causam rejicere, cum pleraque mala sic praeter omnem expectationem accidant ut appareat a superis immitti. Adversus numinis decretum nihil valet humana providentia.

Index Adagiorum