V. 2. Mala malis eveniunt. xxxi

Clytemnestra objurgans Electram filiam, quod per eam traduceretur ut viricida, vicissim audit :

Αἰσχροῖς γὰρ αἰσχρὰ πράγματ᾿ ἐκδιδάσκεται,

id est

E turpibus enim facta turpia discimus,

significans quod filia de matre parum honeste loqueretur ei imputandum quae necando maritum et filii necem moliendo docuisset liberos odisse matrem. Id paulo post dicit explanatius :

Τὰ δ᾿ ἔργα τοὺς λόγους εὑρίσκεται,

id est

Porro ipsa facta verba reperiunt sua.

Scitum est illud Socratis ut se quisque talem praestaret re qualis haberi cuperet. Fama enim e factis velut e fonte nascitur, e bonis bona, e malis mala. Proinde, qui factis ignominiosis sibi peperit ignominiosam famam, ne succenseat male loquentibus, sed sibi, qui ora aperuit populo, nec moliatur vindictam in maledicos, sed benefactis rumorem foedum abolere studeat.

Index Adagiorum