V. 2. Quo terrarum raperis ?. xxxiii

Qui non sunt attenti ad rem propositam negantur esse domi, qui longius aberrant a vero in alia regione esse dicuntur. Electra sorori nuntianti Orestem vivere, qui dictus erat mortuus, ita respondet :

Οὐκ οἶσθ᾿ ὅποι γῆς οὐδ᾿ ὅποι γνώμης φέρῃ,

id est

In quod solum rapiare non intelligis

Nec quo ferat mens.

Proverbium est in tropo. Sic in eum qui aberrat a re proposita apte dicetur illud Quo nunc se proripit ille ? aut : In quam regionem abripitur ? Translatum videtur a nautis.

Index Adagiorum