V. 2. Amentatae hastae. xviii

Arma parata ad pugnam M. Tullius appellat hastas amentatas. Amentum enim lorum est hastae affixum, cui manum inserit hastam missilem torturus. Transferri potest ad dictum aut orationem ab alio suppeditatam. Locus eo quem hactenus citavi libro sic habet : In eo autem jure quod ambigitur inter peritissimos, non esse difficile oratori ejus partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire ; a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit. ldem in Bruto, de T. Accio Pisaurensi loquens : Respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et satis copiose eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur. Rursus in Topicis, de jureconsultis agens : Nam et adsunt multum et adhibentur in consilium et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. Item Quintilianus libro XII, capite III : Neque ego nostri moris ignarus oblitusve eorum qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum. Telum igitur paratum ad torquendum, ut inventio sit alterius, dictio tantum tua, recte hastam amentatam dixeris. Non dissimile est illi quod ante retulimus de calciamento quod ab alio consutum alius induerat. Tale telum talisque calceus erat oratio Lysiae, quam Socrates probabat quidem ut perelegantem, sed negabat sibi convenire.

Index Adagiorum