V. 2. Lapides flere. xvii

De re vehementer miseranda proverbiali hyperbola dici solet eam esse tam lamentabilem ut vel lapides cogantur ad fletum. M. Tullius in eodem libro : Tu vero, vel si testamentum defenderes, sic ageres ut omne omnium testamentorum jus in eo judicio positum videretur, vel si causam ageres militis, patrem ejus, ut soles, dicendo a mortuis excitasses, statuisses ante oculos, complexus esses filium flensque eum centumviris commendasses, lapides me hercle omneis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud uti lingua nuncupasses non in Duodecim Tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magico carmine scriptum videretur. Haec ille. Simili hyperbola semel atque iterum usus est Dominus, cum phariseis respondet ipsos lapides clamaturos, si tacerent homines, rursus, cum Judaeis de generis nobilitate gloriantibus ait Deum vel e lapidibus suscitaturum filios Abrahae. Sed Christo fortasse nihil est hyperbolicum, qui potest quicquid vult efficere. ln verbis autem Ciceronis ad proverbium alludit magici carminis mentio. Quod enim vehementer commovet animum quavis incantatione efficacius dicitur, sicut alibi retulimus.

Index Adagiorum