V. 2. Discum quam philosophum audire malunt. xix

Vulgus hominum propensius est ad quamvis ineptas voluptates quam ad frugifera. Quod eleganter expressit M. Tullius libro De oratore II : Discum, inquit, audire malunt quam philosophum. Erat autem publici exercitamenti genus quo discus aeneus arte simul et viribus ita ab humo torquebatur in altum ut intra certum spacium decideret. In iisdem autem locis in quibus hujusmodi lusus peragebantur (gymnasia vocant) disserebant et philosophi. Sed crepitu ad discum vocante, philosophum subito deserebant omneis. Verba Crassi apud Ciceronem sunt haec : Nam et seculis multis ante gymnasia inventa sunt quam in his philosophi garrire coeperunt et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt ; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omneis unctionis causa relinquunt. Ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt. Per jocum transferri potest ad discum escarium, cujus crepitum multi libentius audiunt quam vocem philosophi.

Index Adagiorum