V. 1. Fama prodit omnia. lxxvi

Aeschines in oratione Contra Timarchum refert sententiam Euripidis :

Φήμη τὸν ἐσθλὸν κἀν μυχῷ δείκνυσι γῆς,

id est

Virum bonum fama aperit vel in terrae cavis.

Interpretatur autem hoc sensisse poetam, non viventium tantum virtutem illustrari fama, verum etiam sepultorum. Terra corpus tegit, sed fama non sinit occultari quod quis bene gessit in vita. Eodem in loco citat Hesiodi versum quem antea commemoravimus :

Φήμη δ᾿ οὔτις πάμπαν ἀπόλλυται ἥντινα λαοὶ

Πολοὶ φημίζουσι· θεὸς νύ τίς ἐστι καὶ αὐτή.

Quem locum citat et in oratione Περὶ τῆς παραπρεσβείας.

Index Adagiorum