V. 1. Cicadae sibi canent. lxxv

Οἱ τέττιγες ἑαυτοῖς χαμόθεν ᾄσονται, id est Cicadae sibi ipsis ex humo canent. Hoc exemplum Aristoteles libro III adducit ex Stesichoro schematis quo quis dicit quod non dicit. Nec aliud addit unde possis dicti sensum deprehendere, nisi quod suspicor poetam his verbis comminatum iis a quibus erat laesus, quos si ulcisci alioqui non posset, certe carminibus suis esset illos infamiae traditurus. Adducit idem ejusdem operis libro II, inter sententias obscure dictas : Ὅπερ Στησίχορος ἐν Λοκροῖς εἶπεν, ὅτι οὐ δεῖ ὑβριστὰς εἶναι‚ ὅπως μὴ οἱ τέττιγες χαμόθεν ᾄδωσιν, id est Quod quidem Stesichorus apud Locrenses dixit, non oportere cuiquam injuriam facere, ne cicadae ex humo canant. Cicadae poetarum habent symbolum, χαμόθεν dixit ob inopiam et conditionis humilitatem. Ununquodque animal minatur his armis quibus a natura instructum est. Poetae praeter versus nihil habent, quibus tamen hominem vel album vel nigrum ad posteros transmittunt. Unde et Plato dicitur amicos admonere solitus ne quem hominem poeticum sibi redderent inimicum. Est enim, ut ait Flaccus, genus irritabile vatum et in his sunt qui foenum habeant in cornu. Doctis tamen nonnullis placet alio spectare Stesichori dictum. Quoniam cicadae solent Marone attestante in arboribus canere, apparet Stesichorum civiliter hoc aenigmate Locrenses admonere ne per petulantiam a finitimorum injuriis parum temperantes tandem arma illorum in se concitent ; qui cum exercitu fines illorum ingressi quicquid arbustorum sit in agris hostiliter excidant itaque fiat ut cicadae illis jam humi canere incipiant, sublatis arboribus quibus insideant. Fortasse tale quiddam refert Gregorius Nazianzenus, cujus in hoc opus commentarios vidimus Venetiae.

Index Adagiorum