I. 5. Fumum fugiens in ignem incidi. v

Καπνόν γε φεύγων εἰς τὸ πῦρ περιέπεσον, id est

Dum vito fumum, flammam in ipsam decidi.

Senarius est proverbialis superiori sententiae finitimus. Luciamus in Necyomantia : Ἐλελήθειν δὲ ἐμαυτὸν ἐς αὐτό, φασί, τὸ πῦρ ἐκ τοῦ καπνοῦ βιαζόμενος, id est Ignoraveram autem, quod juxta proverbium ex fumo in ipsum ignem compellerer. Utitur et Plato libro De republica octavo, cum ait populum, dum recusat ingenuis servire, quasi vitato fumo in flammam incurrere, videlicet, ut servis etiam servire cogatur. Huc allusit Horatius, cum ait in Sermonibus : Nam frustra vitium vitaveris illud, si te alio pravum detorseris. Et in Arte poetica :

In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.

Plutarchus Περὶ δυσωπίας : Τῇ δὲ δυσωπίᾳ συμβέβηκεν ἀτεχνῶς φευγούσῃ καπνὸν ἀδοξίας εἰς πῦρ ἐμβάλλειν ἑαυτήν, id est Ineptae autem verecundiae illud haud dubie accidit, ut fumum fugiens infamiae in ignem conjiciat sese, id est in aliud majus malum.

Index Adagiorum