I. 5. Latum unguem ac similes hyperbolae proverbiales. vi

Transversum digitum, aut unguem discedere frequenter est apud Ciceronem pro eo, quod est : quam minimo spacio. Fit autem festivior metaphora, quoties his verbis perfectam imitationem ac plenum undequaque consensum significamus, ut Academicarum quaestionum libro secundo : Ab hac regula mihi non licet transversum, ut aiunt, unguem discedere. Ibidem : Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cujus libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius ? A Chrysippo pedem nunquam. Loquitur de Antiocho, qui reliquis contemptis Chrysippum per omnia sequeretur. Rursus Academicarum quaestionum libro II : Quibus concessis digitum progredi non possunt. Idem ad Atticum : Mihi certissimum est ab honestissima sententia digitum nunquam. Rursus ad eundem libro decimotertio : Curandum est, atque hoc in omni vita sua quemque a nostra conscientia transversum unguem non oportet discedere. Idem in epistolis familiaribus : Urge igitur transversum unguem, quod aiunt, a stilo. Sunt illa quidem minus figurata, sed tamen proverbialia, quae loquitur Plautinus Euclio in Aulularia :

Si tu hercle ex isthoc loco

Digitum transversum aut unguem latum excesseris.

Et Cicero in Verrem : Digitum non discedebant. Idem ad Atticum libro decimotertio, epistola prima : Pedem adhuc e villa egressi non sumus, ita magnos, et assiduos imbres habebamus. Idem Academicarum quaestionum libro II : Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Atque hunc imitatur divus Hieronymus : Et apostolicae voluntatis sequentes vestigia ne puncto quidem, ut dicitur, atque ungue ab illius sententiis recedamus. Metaphora partim sumpta videtur ab iis, qui tabulam aut saxum aut simile quippiam digitis latis metiuntur, quoties exquisite rei modus spectatur ; nam reliqua cubitis metiri solemus. Minima mensurarum, latus digitus est. Partim a jugerum mensoribus, qui stadiis, passibus, et ut minima mensura, pedibus, soli spacium metiuntur. Vulgo etiam nunc dicunt culmen latum simili figura pro eo, quod est : ne tantulum quidem.

Index Adagiorum