I. 5. Evitata Charybdi in Scyllam incidi. iv

Τὴν Χάρυβδιν ἐκφυγὼν τῇ Σκύλλῃ περιέπεσον.

Iambici sunt dimetri ἀκέφαλοι, quos casusne effuderit an ars finxerit, incertum. Horum hic est sensus : Evitata Charybdi in Scyllam incidi, hoc est dum vito gravius malum, in alterum diversum incidi. Sumptum adagium ab Homerica fabula, quae narrat Ulyssem, dum metu Charybdis proprius ad Scyllam navem admovet, sex e comitum suorum numero perdidisse. Quidam aiunt Scyllam Nisi Megarensium regis fuisse filiam, quae propter aureum crinem ademptum patri in monstrum hoc marinum conversa sit, ut meminit Pausanias in Corinthiacis. Cui videtur assentiri Vergilius in Bucolicis, cum ait :

Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est

Candida succinctam latrantibus inguina monstris,

Ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis ?

Servius indicat Scyllam Phorci et Cretheidis nymphae filiam. Hanc cum amaret Glaucus, Circe, quae illius amore tenebatur, quod eum in Scyllam propensiorem esse videret, fontem in quo nympha lavare consueverat, magicis venenis infecit. In quem cum illa descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. Nam id Circe peculiare, in ferarum figuram homines vertere. Horrens itaque suam deformitatem sese in mare praecipitem dedit ac fabulae praebuit argumentum. De rei veritate diversa est scriptorum opinio. Salustius putat esse saxum in mari prominens, quod procul visentibus muliebrem formam imitetur ; in quod illisi fluctus quoniam et luporum ejulatum et canum latratum videntur imitari, finxerunt illam a pube hujusmodi feris succinctam esse. In Graecorum commentariis invenio triremem fuisse quandam mirae pernicitatis, cui nomen fuerit inditum Scyllae, παρὰ τὸ σκυλεύειν, quod hac grassantes piratae mare Tyrrhenum ac Siculum infestarent reliquasque naves quotquot praeterissent, dispoliarent ; atque hinc natam fabulam. De Charybde vero narrant poetarum fabulae hanc feminam fuisse voracissimam, quae quod Herculis boves rapuisset, a Jove fulmine icta in mare praecipitata est et in hujusmodi versa monstrum, quod adhuc pristinam servat naturam. Absorbet enim universa, quaeque absorbuerit, ea circa Taurominitanum egerit litus, ut Salustius est auctor. Unde tanquam proverbio scortum vorax et aviditatis nunquam satiatae, Charybdim appellat Horatius :

Ah miser

Quanta laboras in Charybdi,

Digne puer meliore flamma.

Servius ait Scyllam in Italia esse, Charybdim in Sicilia. Vergilius in Aeneidos libro tertio transitum hunc inter duo pericula angustum eleganter describit

Haec loca, inquiens, vi quondam vasta convulsa ruina

(Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)

Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus

Una foret ; venit medio vi pontus, et undis

Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes

Littore diductas angusto interluit aestu.

Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis.

Obsidet.

Et idem alibi :

Inter utramque viam leti discrimine parvo,

Ni teneant cursus.

Homerus Odysseae M periculum utrumque multis verbis describit facitque Circen admonentem Ulyssem, ut ad Scyllam potius inflectat cursum, quam ad Charybdim, propterea quod praestet sex e sociis desiderari quam pariter omneis interire, declarans nimirum plus discriminis esse in Charybdi, quam in Scylla :

Μὴ σύ γε κεῖθι τύχοις, ὅτε ῥοιβδήσειεν·

Οὐ γάρ κεν ῥύσαιτό σ᾿ ὑπ᾿ ἐκ κακοῦ οὐδ᾿ Ἐνοσίχθων.

Ἀλλὰ μάλα Σκύλλης σκοπέλῳ πεπλημένος ὦκα

Νῆα παρεξελάαν, ἐπεὶ ἦ πολὺ φέρτερόν ἐστι

Ἓξ ἑτάρους ἐν νηὶ ποθήμεναι ἢ ἅμα πάντας,

id est

Absit ut illic tum fueris, cum faucibus undas

Illa resorbuerit, neque enim e discrimine tanto

Ipse vel eripiat Neptunus, verum age Scyllae

Vicinus scopulo celeri praetervehe cursu,

Quandoquidem comites sex multo perdere praestat

Quam ut semel exitium quotquot sunt auferat omneis.

Adagio trifariam uti licebit, vel cum admonebimus, si quando in eas rerum angustias deventum fuerit, ut citra dispendium discedi non queat, e duobus malis id quod levius est eligamus, videlicet Ulyssis exemplo, et magis in eam vergamus partem, ubi minus sit jacturae. Quod genus, si quis pariter et de salute et de pecunia periclitaretur, malit propior esse pecuniae quam vitae periculo, propterea quod facultatum jactura utcumque sarciri potest, vita semel amissa nunquam restituitur. Vel cum ostendemus negotium anceps et periculosum, in quo summa moderatione sit opus, ut in neutram pecces partem. Hic jam non habebitur ratio, utrum majus sit periculum : verum hoc tantum intelligitur ingens utrobique discrimen subesse. Prioris exemplum fuerit : Memento longe satius esse in dispendii Scyllam incidere quam in valetudinis Charybdim. Praestabilius est in rei pecuniariae jacturam velut in Scyllam incurrere quam in infamiae Charybdim incidere. Posterioris hoc : Curandum, ut ita populo studeas, ne principis offendas animum. Caute, circumspecteque rem gerito memor tibi inter Scyllam et Charybdim esse cursum. Tertius fuerit modus, si invertas hoc pacto : Dum parum eruditus videri times, in arrogantis opinionem incurristi, hoc est plane quod dicitur : dum Scyllam vitas, in Charybdim incidisti. Celebratur apud Latinos hic versiculus, quocumque natus auctore, nam in praesentia non occurrit :

Incidit in Scyllam, cupiens vitare Charybdim.

Index Adagiorum