V. 1. Preces armatae. xlvi

Idem libro nono, epistola cujus initium Tuas XI Cal, πειθανάγκην appellat suasionem cum necessitate vique conjunctam, quales sunt principum preces, id quod eleganter Ovidius expressit in Jove : Precibusque minas regaliter addit. Ciceronis verba subscribam : Ego autem non tam γοητείαν hujus timeo quam πειθανάγκην. Αἱ γὰρ τῶν τυράννῶν δεήσεις, inquit Plato, οἶσθ᾿ ὅτι μεμιγμέναι ἀνάγκαις εἰσίν, id est Non tam fucos hujus timeo quam parendi necessitatem. Nam tyrannorum preces, ut ait Plato, scis necessitati admixtas esse. Extat et ille mimus celebris :

Cogit rogando qui rogat potentior.

Index Adagiorum