V. 1. Libero lecto nihil jucundius. xlvii

M. Tullius Ad Atticum libro XIV, epistola cujus initium O mi Attice, de Quinto loquens : A ducenda autem uxore sic abhorrens ut libero lectulo neget quicquam esse jucundius et caetera... Expertus fuerat Quintus uxorem. Ea mortua torquebatur etiam magna cura de debitione dotis. Caelibem itaque vitam judicabat esse suavissimam. Eam appellat lectulum liberum, siquidem, ut ait Juvenalis, minimum dormitur in illo lecto in quo nupta jacet.

Index Adagiorum