V. 1. Salillum animae. viii

In eadem scena Philto hominem vocat salillum animae, sentiens hominis brevissimam esse vitam, videlicet quantulum salis cuique in convivio apponitur. Locus Plautinus sic habet :

Dei divites sunt, deos decet opulentia

Et factiones, nos homunculi sumus

Salillum animae, quam cum extemplo amisimus,

Aeque mendicus atque ille opulentissimus

Censetur ad Acherontem mortuus.

Quanquam extremo senario desunt duae syllabae : Pelops censetur aut censetur Cresus aut aliquid simile.

Index Adagiorum