V. 1. Apud mensam verecundari neminem decet. vii

Sequitur ibidem aliud proverbium quod ex tanta antiquitate per manus traditum hodieque versatur in ore omnium :

Verecundari neminem apud mensam decet,

Nam ibi de divinis atque humanis cernitur,

nisi quod vulgus addit : nec in lecto. Sententia est non philosophi, sed Stasini servi comici, cum nusquam magis habenda sit verecundiae ratio quam in lecto et in convivio. Sunt tamen qui rustico pudore molesti sint convivae, semper expectantes ut ipsis praeministretur et quod datum est reponentes. Jam hoc ipsum de divinis atque humanis cernitur proverbiale est. Quo tropo significabant de summa rerum agi. Dictum servo dignum qui felicitatis puppim ac proram in ventris expletione collocarat.

Index Adagiorum