I. 4. In coelum jacularis. xcii

Ἐς τὸν οὐρανὸν τοξεύεις, id est : In coelum sagittam torques. Est apud Zenodotum ac Suidam de iis, qui frustra laborant aut qui audent eos lacessere, quos non possunt laedere. Nihil enim ferire potest, qui in coelum torquet, nisi quod divos videtur petere. At non raro fit, ut jaculum in ipsum mittentem recidat. Extat hujusmodi quaedam sententia in proverbiis etiam Hebraeorum, nempe apud Ecclesiasticum cap. XXVII : Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet et plaga dolosa dolosi dividet vulnera, et qui foveam fodit, incidet in eam, et qui statuit lapidem proximo suo, offendetur in eo, et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.

Index Adagiorum