I. 4. Nugas agere. xci

Latinis perinde atque Graecis tritum adagium : Nugas agere pro eo, quod est : rem frivolam ac nihili facere seu frustra conari. Λῆρον ληρεῖς, Atticis familiare, id est Nugas nugaris. Aristophanes in Nebulis Socratem subtilium nugarum antistitem vocat quasi frivolarum argutiarum auctorem : Σύ τε, λεπτοτάτων λήρων ἱερεῦ. Λῆρος μακρός dixit Galenus libro Περὶ δυνάμεων φυσικῶν secundo. Λῆρος οὖν μακρός ἐστιν ἅπασα τῶν πόρων ὑπόθησις εἰς φυσικὴν ἐνέργειαν, id est Magnae igitur nugae sunt omnis pororum suppositio ad vim naturalem. Jucundius fit, cum refertur ad personam velut apud Athenaeum libro VI :

Οἱ δὲ ποιηταί, φησι, λῆρός εἰσιν,

id est

Porro poetas nugas esse praedicat.

Dicunt et ὑθλεῖς, ὑθλεῖς id est deliras ac desipis, quod est translatum ab aniculis, quae postaequam aetatis vitio coeperint desipiscere, futiles quasdam nugas blaterare solent. Ausonius ad Paulum :

Phoebus jubet verum loqui.

Etsi Pierias patitur lirare sorores

Nusquam ipse torquet aulaca.

In quibus versibus obscurior est allusio et prope dixerim inepta. Nam homo bilinguis pariter ad utrumque sermonem et duplicem nominis significatum respexit. Siquidem λῆρος Graecis nugas significat et lirae seu porcae Latinis vocantur sulci. Nam agricolae primum proscindunt, deinde comminuunt glebas, postremo lirant. Proinde subtexuit nunquam ipse torquet αὔλακα. Olim enim agricolatores delirare dicebantur, qui a recto sulcorum ordine deflecterent. Inde transsumptum ad eos, qui desipiscunt.

Index Adagiorum