I. 4. Delphinum cauda ligas. xciii

Δελφῖνα πρὸς τοὐραῖον δεῖς, id est : Delphinum cauda alligas. In eos, qui quippiam incassum conantur. Propterea quod delphinus cauda sit lubrica nec ea parte teneri queat ; aut quod cauda sit valida, cujus agitatione fertur et naves aliquando subvertere, ut hac parte sit invictus. Quadrabit et in eos, qui ea via quempiam aggrediuntur, qua nequaquam possit superari.

Index Adagiorum