IV. 10. Edax triremis. iv

Ἀδδηφάγοι τριήρεις, id est edaces triremes dicuntur, quod magnis constent impendiis. Translatum videtur ab egregiis equis et ad certamina alitis, quos oportet esse voraces. Extat apud Lysiam oratorem. Alcaeus autem in comoedotragoedia lucernas bibulas ἀδδηφάγους dixit, quod multum absumant olei. Proverbii speciem haec habebunt, si ad hominem prodigum immodicique impendii transferantur, quemadmodum edax currus, de quo nobis est dictum prius.

Index Adagiorum