IV. 10. Catone hoc contenti sumus. iii

Inter ea quae Caesar Augustus quotidiano sermone solet usurpare Suetonius et illud commemorat, quod quoties significabat praesentem rerum statum esse boni consulendum, dicebat : Contenti sumus hoc Catone. Cato Uticensis conatus est tueri praesentem reipublicae statum exclusa tyrannide, at non successit : vicit ea pars quae tyrannidem videbatur affectare. Augustus autem in hoc cum Catone sentiebat, quod praesentem reipublicae statum nollet immutari. Itaque ipse quodammodo sui temporis Cato fuit. Retulimus ex Macrobio inter Apophthegmata Caesarem Augustum aliquando venisse in aedes in quibus habitaverat Cato. Hic cum Strabo in gratiam Augusti incusaret Catonis pervicaciam, quod sibi necem consciscere quam Julio victori se submittere maluisset, Augustus respondit : Quisquis praesentem civitatis statum mutari non vult, is et civis et vir bonus est. Eodem dicto et Catonis memoriam tutatus est et sibi consuluit, ne quis in posterum affectaret res novas.

Index Adagiorum