I. 4Frustra canis.lxxxviii
Ἄλλως ᾄδεις, id est Frustra canis. Πρὸς κενὴν ψάλλεις id est In vanum cantas. De iis, qui frustra suadent. A cantoribus ductum, qui cum ingrati sunt auditoribus, inaniter canunt, cum a nemine audiantur, aut qui canunt suo sumptu nihil auferentes praemii. Nam cantilenam Graeci proverbiali metaphora frequenter appellant orationem. Inde est illud in Euripidis Hecuba : Ἥξει τι μέλος, [Hec., 84] id est Veniet aliqua cantilena, et eandem cantilenam canis, et ad aures occinere et παρὰ τὸ μέλος φθεγξάμενος, id est praeter cantum sonans. Usurpavit adagium hoc ac simul exposuit Lycophron poeta :
[Alex., 139] id estΤοιγὰρ ψαλάξεις εἰς κενὸν νευρᾶς κτύπον,
Ἄσιτα κἀδώρητα φορμίζων μέλη,
Interpres addit proverbium ad hunc etiam efferri modum : Εἰς κενὸν κρούεις τὰς χορδάς, [Ad Alex., 139] id est Frustra pulsas chordas. Sumptum autem a citharoedis, qui sic canunt, ut nihil accipiant muneris et domi cibum capiant, hoc est suo sumptu suoque victu, quemadmodum ait Plautus, aliis cantent. [Menaech., 905] Nisi cui videbitur ad Apologum Aesopi referendum de tibicine frustra pisces invitante cantilenis. [Fab., 27] Nam audierat Arionis fabulam.Itaque ciebis irritos fidium sonos,
Jejuna et indonata pulsans carmina.